NUMMULUS nuptialis apud Hebraeos arrha

NUMMULUS nuptialis apud Hebraeos arrha
NUMMULUS nuptialis apud Hebraeos arrha
Et quidem Sponsalia ex pecunia seu Numulo dato, quae Sponsalia argentô facta appellant, ita fiebant. Nummulô, aliôve bonorum genere, quae numinulum saltem valerent, velut arrhâ, legitime datô, puellae consentienti dixerat is, qui adstantibus testibus spoponderat, Ecce tu mihi ex hoc sponsa sis, aut Sis mihi in uxorem, aut horum verborum quia simile. At si puella dixerat, Ecce ego tibi sponsa sum, nummulum ei donans, abiisve quibuscumque conventionis matrimonialis verbis fuerat usa, res irrita erat. Quod itidem dicendum, ubi nummulum donante illâ ille verba protulerat etc. Ritus originem arcessunt e fundo, quem pretio appenso emit ab Ephrone Abraham Gen. c. 23. v. 9. per. inde ac si, ut ille fundum, ita heic Sponsus sponsam emeret. Dictus est autem Nummulus hic Prota, et erat octava pars Aisara Italicae, uti legitur in Misna tit. Kidoschim c. 1. ubi Aisara idem forte nummuli minuti genus est, quod in passerculorum pretio memoratur, apud Euangelistas, ἀςςαρίου nomine, matthaei c. 10. v. 19. et Lucae c. 12. v. 6. de quo apud Magistros legitur, e Veter. esse traditione receptum, Numulum hunc Prota dictum ponderare dimidium grani argenti puri. Scillicet nummorum genus erat minutissimum; et tanti valoris minimum esse oportuit, quod Sponslaium nomine heic donabatur: cuius in locum saeculis recentioribus Annulus successit, ex aliartum gentium imitatione. Sed vero non omnimoda bona, in Sponsalibus contrahendis, Nummuli locum legitime obtinebant. Nam aut si res eô nomine data, aut esset id quod usibus apud eos humanis interdiceretur, veluti sermentum tempore Paschatis, caro in lacte, idque gentis coetera, ex Lege vetita, irrita plane Sponsalia habebantur. Pariie ius obtinuit, ubi Sacerdos ex eduliis, quae Sanctorum nomine generi Sacerdotali debebantur, parte suâ desumptâ quamplam sibi desponsaret, etc. Non dissonus huic Hebraico mori coniugium contrahendi apud Romanos modus erat, qui per Coemptionem fieri dicebatur: ubi etiam pretium intervenisse, uti Sponsalibus apud Hebraeos Nummulo eiusque valore initis, ipsa vox indicat. Et apposite heic Brissonius de Ritu Nupt. Coemptionem, in quit, imaginariis venditionibus peractam, ut et Adoptionem, credibile est, in eaque facienda Nummos aliquot dicis causâ intervenisse. Id enim in aliis legitimis actibus observabatur, in quibus specietenus mancipationum solemia repraesentanda erant. Atque emptas pariter uxores, in ipsis Sponsalibus, Nuptiisque, notat ex LL. veter. Burgundionum et Saxonum; qui mos et in Christianismo retentus, apud aliquas gentes, hodieque obtinet. Certe et Varro, ubi Coemptionis ritus diligentissime percurrebat, de Vita P. R. l. 2. Nubentes, ait, veteri lege Romanâ asses tres ad mavitum venientes serre solitas; atque unum, quem in manu tenerent, tamquam emendi causâ marito dare, alium quem in pede huberent, in foco Larium familiarium ponere; tertium in sacciperio cum condidissent, compito vicinali solere resonare. Sic emebat, aut quasi, Sponsa Sponsum; quam ad rem etiam affert, Varronis haec citans, Nonius Marcellus illud Virgilii, quô Tethys, nomine filiae, generum emere sibi dicitur omnibus undis. De Germanis quoque Tacit. Germ. c. 18. Dotem non uxor marito sed uxori Maritus offert. Intersunt Parentes et propinqui ac munera probant, Munera non ad delitias muliebres quaesita, nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque. In haec munera uxor accipitur, atque invicem ipsa armorum aliquid viro affert. Hoc maximum vinculum, haec arcana sacra, hos coniugales Deos arbitr
antur. Ubi plane Coemptio nuptialis. et de phiala Sponso Sponsaeque, ex Graecorum aliorumque in Oriente populorum more, dari solitâ, videsis quae notavit Isaac. Casaubonus ad Athen.
l. 13. c. 5. etc. Plura hancin rem vide apud Ioann. Seldenum Uxor. Ebruic. l. 2. c. 2. et 20. adde eiusdem l. 3. c. 25. ut et quae infra dicemus, ubi de Nuptiis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”